monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 5, 10
SILONIS POMPEI color fuit, ut Latroni videbatur, qui controversiae repugnaret; dixit enim venisse avum ad imbecillum puerum. ad aegros non semper admitti, utique ad eos, qui graviter aegrotant; saepe et patrem non admissum. sic avo quoque intempestive venienti dictum: 'nunc non potes'. statim cum convicio abisse. in altero idem fecisse. Latro aiebat hunc colorem optumum esse, si res ita esset, sed recipi non posse, quia ponatur: 'non est admissus'; sub hoc themate intellegere nos non hoc illi dictum: 'nunc non potes', sed 'ex toto non potes'.